Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[23]
... Sunt enim omnes, qui in populum vitae necisque potestatem habent, tyranni, sed se Iovis
optimi nomine malunt reges vocari. Cum autem certi
propter divitias aut genus aut aliquas opes rem publicam tenent, est factio, sed vocantur illi optimates.
Si vero populus plurimum potest omniaque eius arbitrio reguntur, dicitur illa libertas, est vero licentia.
Sed cum alius alium timet, et homo hominem et ordo
ordinem, tum quia sibi nemo confidit, quasi pactio
fit inter populum et potentis; ex quo existit
id, quod Scipio laudabat, coniunctum civitatis genus;
etenim iustitiae non natura nec voluntas, sed inbecillitas mater est. Nam cum de tribus unum est optandum, aut facere iniuriam nec accipere aut et facere
et accipere aut neutrum, optimum est facere, impune
si possis, secundum nec facere nec pati, miserrimum
digladiari semper tum faciendis, tum accipiendis iniuriis. Ita qui primum illud adsequi ...
...
14.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.